English: First page of Basel pamphlet edition of
Ninety-five Theses
Latina: Amore et studio elucidande veritas hec subscripta disputabuntur Wittenberge, Presidente R.P. Martino Lutter, Artium et S. Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non possunt verbis presentes nobiscum disceptare agant id literis absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen.
i Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo, Penitentiam agite etc.' omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit.
ii Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et stisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi.
iii Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes.
iv Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.
v Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit.
vi Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando et approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret.
vii Nulli prorsus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sácerdoti suo vicario.
viii Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi, nihilque morituris eosdem debet imponi.
ix Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in suis decretis semper articulum motris et necessitatis.
x Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicias in purgatorium reservant.
xi Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur certe dormientibus episcopis seminata.
xii Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam tentamenta vere contritionis.